

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 15: Versus 22
Si non venissem.Hic expressius Judaeos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit.Excusationem,etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores veroqui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt[Rom. 2.].De peccato.Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quae videntes oderunt et me et Patrem.